monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 122
{XXXVI} caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem.